venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam
domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum
atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad
se regnum suum
factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens
loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad
universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin
haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra
fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea
hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini
reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam
habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit
civitates muratas in Iuda
extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue
Bethsur quoque et Soccho et Odollam
necnon Geth et Maresa et Ziph
sed et Aduram et Lachis et Azecha
Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et
Beniamin civitates munitissimas
cumque clausisset eas muris posuit in eis principes
ciborumque horrea hoc est olei et vini
sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et
hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super
Iudam et Beniamin
sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel
venerunt ad eum de cunctis sedibus suis
relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes
ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et
posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur
qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum
vitulorumque quos fecerat
sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor
suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad
immolandas victimas Domino Deo patrum suorum
et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam
filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David
et Salomonis annis tantum tribus
duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii
David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai
quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom
post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae
peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith
amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes
uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat
concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et
sexaginta filias
constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super
fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat
qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius
et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis
civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas
petivit uxores